- SUNNIA
- SUNNIAapud Marculfum Monach. Formular. l. 1. c. 37. Ipse nec venisset ad Placitum, nec ulla Sunnia nuntiâsset; idem quod Exonia (Gall. Essoine) in Ep.Hinomari ad Carol. M. Qui mittens ad Dominationem vestram, excusationem impossibilitatis veniendi mandavit, requisita est, quam patrioticâ linguâ nominamus, exonia: quae vox etiam inde detorta, impedimentum notat in veterib. Gloss. hinc excusationem, quam affert quispiam, quo minus iuri stare possit, apud Iuriscoss. Gallos, Anglosque frequentissime. Cuius etymon a Sontico morbo arcessit Salmasius ad Spartian. in Hadriano, c. 10. Wendelinus a Teutonico Sun, i. e. separatus, segregatus, quia qui sunnim vel sunniam proponunt, ut plurimum abesse a iudicio propter negotia coguntur: Alii a voce Germ. Saumnuss, i. e. cunctatio, mora: Car. du Fresne, a verbo medii aevi soniare, i. e. curare, Gall. soigner: qui enim sonium, sunnim, vel sunniam (his enim omnibus modis vox effertur) habent, vel circa rerum domesticarum curam occupati sunt, vel morbô deteuti. Vide eum in Gloss. ubi plurima hanc in rem, inprimis de vatiis Essenii speciebus, congessit, in verbo Soniare, item in voce Sunnis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.